Sic non intelligor ulli

      Dum magistro cuidam litteras rescribebam gratulans pro eius libro nuper edito atque gratias ei agens pro opere ad me misso, certiorem eum feci de proximo conventu, qui mense Novembri in quodam oppido Baetico celebrabitur, et cum ei enarrarem argumentum proximae acroasis, quam forsan dicam (de versionibus scilicet Latinis operum Hispanorum, ut puta, de Homine illo Vitreo aliisque fabulis clarissimis), is me certiorem invicem feci cuiusdam poetae, qui Praeses Reipublicae Columbianae fuit nomine Michael Antonius Carus (1843-1909), qui carmina Latina composuit atque etiam alios versus poetarum Hispaniensium egregiorum in sermonem Latinum vertit. Aliquid quidem de eo olim legeram, sed fere oblita eram eius nominis multis diversisque lectionibus distructa, unde denuo plura discere volui et nonnulla inveni carmina, inter quae offendi hoc, quod mihi arrisit:
Hispanos versus dum tento fingere, ludor;
      E calamo tantum verba latina fluunt.
Gratia dis, quoniam sic non intelligor ulli:
      Siquis est, saltem me placido ore leget!
    Placido equidem ore ipsa legi et legere pergo. Spero quoque vos, lectores candidi et fideles:
Tu medicina malis, curis, Natura, levamen,
       Terrigenisque venis omnibus una parens.
Flamine depulsus, quo mentem leniter ambis,
       Qui me vexabat iam fugit ille dolor...

     Rarae aves sane sunt homines in Republica versantes siue "politici" (ne tantum  Praesides dicamus), qui saeculis recentissimis Latine et scribant et carmina componant. Iam novimus Leopoldum Senghor, Praesidem Senegaliensium, nunc Michaelem Antonium Carum, Praesidem Columbianorum.

       Hodie quoque certiores nos fecit quidam Batavus nomine Aron, Gregis Latine loquentium particeps, de quodam praeside factionis politicae, qui coram senatoribus contionari coepit Ciceronem coram Catilina aemulans. Fere omnia pessime enuntiavit et vitiose dixit, ut videtur, sed permirum fuit eum spectare, utpote inusitatum atque ianuditum ideoque utinam saepius id fieret!:




Comentarios

  1. Anónimo19:34:00

    Etiam spero fore ut plures duces latine faciant orationes. Haud tamen censeo Baudet esse admirandum, qui peregrinos odit, se saepissime iactat, corcordiamque laedit Europae.

    ResponderEliminar
    Respuestas
    1. Immo stupesco et res permira mihi videtur nostris temporibus aliquid ab homuncionibus politicis Latine (nisi pessime, ut apparet) in Senatu dictum esse. Ex prima fronte quoddam paradoxon videtur lingua Latina uti et concordiam Europaeam oppugnare, sed si attente auscultamus, paradoxon nullum est: nam quis, nisi barbarus, hostis Europae atque humanitatis esse potest?

      Eliminar

Publicar un comentario

Entradas populares de este blog

De reditu

Angiportum perangustum

Orbergiana uaria