Entradas

Mostrando entradas de noviembre, 2010

Nobis reddite tabulam aeneam Lascutanam!

Imagen
Mariae et Laurae, optimis discipulis CIL I² 614 (p. 501) = CIL II 5041 (p 843) = IRPCadiz 520 = ILLRP 514 = ILS 15 [ Hispania Epigraphica ] Inscriptio Latina ANTIQVISSIMA in Hispania reperta (saltem in Hispania ulteriore ) et simul textus Latinus iuridicus ANTIQVISSIMVS omnium  aenea in lamina incisus dicitur esse hoc: Decretum Hastense L. Aemilii Pauli anno 189º a. Ch. n. actum Lamina quidem reperta fuit a Ladislao Lazeski circa annum 1867 i n Hispania a GADIBVS orientem uersus prope uicum c.n. Alcalá de los Gazules , ubi uidetur fuisse Lascuta memorata a Plinio 3,15 . Inscriptio maximi momenti est studiosis linguae Latinae, quia consonantes geminae (ESSENT, OPPIDVM, POSSIDERE... aduersus uerba POSEDISENT, IOVSIT ibidem incisa) inter alia primum hac in tabula leguntur. Impraesentiarum tabula aenea Lascutana Parisiis in Museo Publico inuenitur, nescio bene qua de causa . NOBIS REDDITE! L(ucius) AIMILIVS L(uci) F(ilius) INPEIRATOR DECREIVIT VT